Evangelium Secundum Joannem*

Caput 2: Versus 7

Et impleverunt.Quod jussu ejus impletae sunt hydriae, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litterae, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quae prophetia praedixit.
(* Traductions européennes)